TRICAE

TRICAE
TRICAE
ex Graeco τρίχες, capilli, flatu omislô. Proprie enim sic dicuntur capilli, qui pullos gallinaceos involvunt ac impediunt, pedibus implicati. Inde impedimenta quaevis et implicationes: crines im primis intexti implicatique, quos trecias recentiores, Galli Treces, Itali Trecie etiamnum appellant; crinem nude ddixit Ambros. Ep. 24. cuiusmodi senis tantum ornari Vestalibus licuisse, tradit Festus; septenis insignem fuisse Samsonem, ex Sacris novimus. Vide supra in voce Crinis. Hinc Tricae Atellanae, Varroni apud Nonium. Putas eos non citius tricas Atellanas, quam id extricaturos; strophae ut videtur, Mimorum, quibus tergiversari ac effugere consueverunt. Ubi tamen quidam legunt, tricas Tellenas: quemadmodum et apud Arnobium, Tricas-conduplicare Tellenas. Quod proverbium forte ex Graecorum fontibus haustum, apud quos τὰ τοῦ Τέλληνος ἀεὶδειν dicuntur, qui ineptam cantiunculam identidem inculcant, Desid. Herald. ad Arnob. l. 5. Vide et Tellen. A tricis, verbum tricare, cuius composita intricare et extricare in usu sunt, unde extricatae margaritae apud Iureconsultos, de quibus retro. Derivativum item trico, onis, apud Capitolin. Vero, c. 4. In tantum vitiorum Vitellianorum fuit aemulus, ut commissaretur cum triconibus. Ubi tricones Salmasius interpretatur nebulones, nulli rei bonae homines, cessatores, qui nihil habent quod agant, homines desides et male feriatos, quos Graeci ἀχρείους, ενλύτους, λαγγονας. dixêre. Vide supra, voce Langi. Apud Recentiores, tricator, seu trichator, i. e. deceptor fraudum architectus, qui res impedit et implicat, uti Nonius ait. Quod Theobaldo Comiti Carnotensi cognomen datum, apud Hug. Flaviniac. p. 185. Galli etiamnum tricheurs tales dicunt. Inde Tricharia, Gallis tricherie, deceptio: in specie, quae in aleae ludo committitur; unde domus Trichariae, quam tenere vetant Statuta MSS. Massiliensis urbis, apud C. du Fresne. Alia notio vocis, apud Florentinos, tubi Tricatores appellatos Inquisitores, a Iudicibus delegatos, auctor est Petrus de Vineis l. 5. Ep. 89. Sed et a tricare, frequentativum est tricinare, unde tricinus, de quo aliisque huc facientibus, iam dictum aliquid in voce Trica; sic ab intrico, intricinare, apud eundem Nonium; utrumque pro impedire et morari, uti infra dicemus pluribus, uti de Tricinariis Equis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Tricae — (lat.), eine Falte, ein verwirrter Haarzopf; T. incubonum, der Weichselzopf …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tricae — Trica Tri ca, n.; pl. {Tric[ae]}. [NL.] (Bot.) An apothecium in certain lichens, having a spherical surface marked with spiral or concentric ridges and furrows. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Selenicereus tricae — Systematik Ordnung: Nelkenartige (Caryophyllales) Familie: Kakteengewächse (Cactaceae) Unterfamilie: Cactoideae Tribus …   Deutsch Wikipedia

  • Apinae et tricae — Apinae et tricae, Baggatellen, von Apina und Trica, zwei (fabelhaften) erbärmlichen apulischen Städtchen …   Herders Conversations-Lexikon

  • List of Latin words with English derivatives — This is a list of Latin words with derivatives in English (and other modern languages). Ancient orthography did not distinguish between i and j or between u and v. Many modern works distinguish u from v but not i from j. In this article both… …   Wikipedia

  • Schlangenkakteen — Selenicereus Selenicereus pteranthus Systematik Unterklasse …   Deutsch Wikipedia

  • TRICA — aut potius Tricca, urbs Theslaliae, a Tricca Penei filia dicta. Steph. Plin. l. 3. c. 11. Tricam et Apinam oppida quondam fuisse Apuliae scribit, a Diomede condita, quae eversa in proverbium abiit. Nam Tricae pro nugis; rebusque futilibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Extricate — Ex tri*cate ([e^]ks tr[i^]*k[=a]t), v. t. [imp. & p. p. {Extricated}([e^]ks tr[i^]*k[=a] t[e^]d); p. pr. & vb. n. {Extricating}([e^]ks tr[i^]*k[=a] t[i^]ng).] [L. extricatus, p. p. of extricare to extricate; ex out + tricae trifles, impediments,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Extricated — Extricate Ex tri*cate ([e^]ks tr[i^]*k[=a]t), v. t. [imp. & p. p. {Extricated}([e^]ks tr[i^]*k[=a] t[e^]d); p. pr. & vb. n. {Extricating}([e^]ks tr[i^]*k[=a] t[i^]ng).] [L. extricatus, p. p. of extricare to extricate; ex out + tricae trifles,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Extricating — Extricate Ex tri*cate ([e^]ks tr[i^]*k[=a]t), v. t. [imp. & p. p. {Extricated}([e^]ks tr[i^]*k[=a] t[e^]d); p. pr. & vb. n. {Extricating}([e^]ks tr[i^]*k[=a] t[i^]ng).] [L. extricatus, p. p. of extricare to extricate; ex out + tricae trifles,… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”